monumenta.ch > Plinius > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 90
{LIII} Rhododendros ne nomen quidem apud nos invenit Latinum; rhododaphnen vocant aut nerium. mirum folia eius quadripedum venenum esse, homini vero contra serpentes praesidium ruta addita e vino pota. pecus etiam et caprae, si aquam biberint, in qua folia ea maduerint, mori dicuntur.